CALLIAE duo fuerunt

CALLIAE duo fuerunt
CALLIAE duo fuerunt
quorum saepe meminêre Graeci, Diver et Nepos, uterque Hippovici, uterque δᾳδοῦχος Eleusiniae Matris, quod honestissimum Athenis munus erat, sicur contra Μητραγύρται, seu famuli matris Idaeae, vilissimi ac profligatissimi errones erant. Tertius memoratur Phaenippi filius, Hipponici pater: quem virum fuisle dignum, cuius memoria vigeat et praeclarum vindicem Patriae libertatis, solum Atheniensium Pisistrati in exilium pulsi bona ab hasta emere ausum et omnia in eundem insesta machinatum. Olympia viciste equô, quadrigâ secundum locum ienuisse: ythiis prius quoque praemium tulisse, et inter omnes Graecos magnificentiâ, etiam in dote danda filiabus, eminuisse etc. refert Herodotus, l. 6. Eundem την` ἐργανίαν μίλτου sive minii invenisse, dum sperabat aurum posse excoqui arenâ rubente, in metallis argenti, ait Plin. l. 33. c. 7. Fuit hic avus Calliae divitis, qui Olymp. 72. ann. 2. cum in praelio Marathonio in barbarum incidislet, hicque eum habitu Sacerdotali taeniisque revinctum, cen diadema gestaret, pro REge adorâsler et thesaurum ei monstrâslet in puteo defossum miserô indice contra datam fidem occifô, repente dives prodiit et λακκόπλουτος dictus est, Schol. Apristoph. in Nubib. Nisi mavis cum Gronovio illum sic potius appellatum esse; quod avitum quaestum secutus magnas pecunias ex metallis fecillet, ut tefert Corn. Nepos in Comone. c. 1. Hic Cimone, cuius fororem Elpinicem in matrimonio habebat, Cyprum fuiugante, ad Artaxerxem fuit legatus pacificator, teste Diodorô Siculô, et Imperator Atheniensium victorque ad Potidaeam contra Corinthios, occubuie Olymp. 87. annô 1. succeslore Phormione, ex filio Hipponico pater Calliae iterum, qui δαδοῦχος quoque propter libidinem luxumque traducitur ab Aristophane in Panis et Avib. amicus Socratis et Alcibiadis familiaris: quem cum Thebani eiecislent e Baeotia Plataeenses et Thespienses, Athenienses de pace ineunda legatum miserunt etc. Vide Iohan. Fird. Gronovium Observation. l. 4. c. 7. ut et infra Sus alba.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”